7 - Reconnaître les verbes au parfait

Reprenons le texte de la leçon :

Excipit Pompilium Numam Tullus Hostilius, cui in honorem uirtutis regnum ultro datum. Hic omnem militarem disciplinam artemque bellandi condidit. Itaque mirum in modum exercita iuuentute, prouocare ausus Albanos, grauem et diu principem populum. Sed, cum pari robore frequentibus proeliis utrique comminuerentur, misso in compendium bello, Horatiis Curiatiisque, trigeminis hinc atque inde fratribus, utriusque populi fata permissa sunt. Anceps et pulchra contentio, exituque ipso mirabilis. Tribus quippe illinc uulneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius, addito ad uirtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam, singulosque, prout sequi poterant, adortus exsuperat. Sic (rarum alias decus) unius manu parta uictoria est : quam ille mox parricidio foedauit. Flentem spolia circa se sponsi quidem, sed hostis, sororem uiderat : hunc tam immaturum amorem uirginis ultus est ferro. Citauere leges nefas : sed abstulit uirtus parricidam, et facinus infra gloriam fuit.

Question

Relevez et analysez les verbes à l'indicatif parfait dans le texte ci-dessus (voix et personne), et donnez-en la traduction.