6 - Transformer une interrogative directe en interrogative indirecte
Reprenons les interrogatives directes relevées dans le texte de la leçon
(CONGRIO) :– ita fustibus sum mollior magis quam ullus cinaedus.
Sed quid tibi nos tactiost, mendice homo ?
(EVCLIO) – Quae res ?
Etiam rogitas? An quia minus quam aequom erat feci ?
(CONGRIO) – Sine, at hercle cum magno malo tuo, si hoc caput sentit.
(EVCLIO) – Pol ego haud scio quid post fuat : tuum nunc caput sentit.
Sed in aedibus quid tibi meis nam erat negoti
me absente, nisi ego iusseram ? Volo scire.
(CONGRIO) – Tace ergo.
Quia uenimus coctum ad nuptias.
(EVCLIO) – Quid tu, malum, curas,
utrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor ?
(CONGRIO) – Volo scire, sinas an non sinas nos coquere hic cenam ?
Question
Transformez-les en interrogatives indirectes, en les introduisant d'abord par "uolo scire", puis par "rogauit".
Indice
Les interrogatives directes ont été écrites en gras.
Rappel : tactiost = tactio est. Voir la note 1 du texte de la leçon.
Solution
Volo scire... | Rogauit... |
---|---|
quid tibi nos tactio sit quae res (sit) rogites(ne) an... fecerim quid tibi fuerit negoti quid tu cures | quid tibi nos tactio esset quae res (esset) rogitares(ne) an... fecissem quid tibi fuisset negoti quid tu curares |
Voyons maintenant le texte de la version, à la fin de la séquence :
(EVCLIO) Volo scire ego item, meae domi mean salua futura.
(CONGRIO) Vtinam mea mihi modo auferam, quae adtuli, salua :
me haud paenitet, tua ne expetam.
(EVCLIO) Scio, ne doce, noui.
(CONGRIO) Quid est qua prohibes nunc gratia nos coquere hic cenam ?
quid fecimus, quid diximus tibi secus quam uelles ?
(EVCLIO) Etiam rogitas, sceleste homo, qui angulos in omnis
mearum aedium et conclauium mihi peruium facitis?
ibi ubi tibi erat negotium, ad focum si adesses,
non fissile auferres caput : merito id tibi factum est.
Adeo ut tu meam sententiam iam noscere possis :
si ad ianuam huc accesseris, nisi iussero, propius,
ego te faciam miserrimus mortalis uti sis.